Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 13
Cicero, Letters to his Friends 7.13.2
Not analysed yet
sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: qvod tv prior vi hominibvs armatis non veneris; scio enim te non esse procacem in lacessendo. sed ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. audio capitalis esse; mallem aere, argento, auro essent. sed alias iocabimur. tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D. IIII non. Mart