Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 16, lines 7.16.1-7.16.2
Cicero, Letters to his Friends 7.16.1-2
Not analysed yet
in Equo Troiano scis esse in extremo sero sapiunt. tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis φιλοθέωρον te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas. Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.
ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: oro te, quis tu es? sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses.