Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 24
Cicero, Letters to his Friends 7.24.1
Not analysed yet
amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse. amo igitur voluntatem. sed pauca de re. Cipius opinor, olim: non omnibus dormio. sic ego non omnibus, mi Galle, servio. etsi quae est haec servitus? olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi