Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 32
Cicero, Letters to his Friends 7.32.2
Not analysed yet
sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit ἀκύθηρον quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta ἀμφιβολία, nisi elegans ὑπερβολή, nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum παρὰ προσδοκίαν, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro de oratore per Antoni personam disputata de ridiculis, ἔντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. Trabantur per me pedibus omnes rei, sit vel Selius tam eloquens ut possit probare se liberum; non laboro; urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te putas; nunc demum intellego te sapere.