Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 33
Cicero, Letters to his Friends 7.33.1
Not analysed yet
quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret invideres. nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur, ut ait Philoctetes apud Accium, abiecta gloria.