Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 8, Letter 3
Cicero, Letters to his Friends 8.3.3
Not analysed yet
illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, σύνταγμα conscribas. qui tibi istuc, inquis, in mentem venit, homini non inepto? opto aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. cuius modi velim, puto, quaeris. tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime convenit excogitabis, genere tamen quod et ad nos pertineat et διδασκαλίαν quandam, ut versetur inter manus, habeat.