Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 8, Letter 8
Cicero, Letters to his Friends 8.8.10
Not analysed yet
Curio se contra eum totum parat. quid adsequi possit nescio; illud video, bene sentientem, etsi nihil effecerit, cadere non posse. me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere negotium imposuit; nam si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei advectae erant Africanae, potuit supersederi; nunc quoniam dari necesse est, velim tibi curae sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus; Sittianamque syngrapham tibi commendo. libertum Philonem istoc misi et Diogenem Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi. Eos tibi et rem, de qua misi, velim curae habeas; nam quam vehementer ad me pertineat, in iis quas tibi illi reddent litteris perscripsi.