Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 14
Cicero, Letters to his Friends 9.14.3
Not analysed yet
L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen, ante quam me plane salutavit, O mi Cicero, inquit, gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere. deinde multa de facto ac de re gesta tua: nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei p. salutarius. atque haec una vox omnium est.