Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 14
Cicero, Letters to his Friends 9.14.5
Not analysed yet
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, pesse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.