Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 9.16.8
Not analysed yet
nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant; quod erit, magnificum sit et lautum. memini te mihi Phameae cenam narrare. Temperius fiat, cetera eodem modo. quod si perseveras me ad matris tuae cenam revocare, feram id quoque; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. mihi crede, non audebis; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet; eam tu extimesces. neque est quod in promulside spei ponas aliquid; quam totam sustuli; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis.