Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 19
Cicero, Letters to his Friends 9.19.1
Not analysed yet
tamen a malitia non discedis; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. ego autem tribus primis verbis: quid noster Paetus? at ille adiurans nusquam se umquam libentius.