Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 20
Cicero, Letters to his Friends 9.20.2
Not analysed yet
proinde te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (ὀψιμαθεῖς autem homines scis quam insolentes sint); dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui. nos iam †ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus. sed vide audaciam; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari.