Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 25
Cicero, Letters to his Friends 9.25.2
Not analysed yet
sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore; nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius; sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo.