Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 26
Cicero, Letters to his Friends 9.26.1
Not analysed yet
accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. dices: ubi? apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? quid ergo faciam? (te consulo, qui philosophum audis) angar, excruciem me? quid adsequar? deinde quem ad finem? vivas, inquis in litteris. an quicquam me aliud agere censes aut posse vivere, nisi in litteris viverem? sed est earum etiam non satietas sed quidam modus; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum ζήτημα Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio. audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit.