# Letters to his Friends 9.26.2

Cicero, Letters to his Friends, urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-friends/9.26.2

in eo igitur, inquis, convivio Cicero ille, quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua? non me hercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida. habeo, inquit, non habeor a Laide (Graece hoc melius; tu, si voles, interpretabere); me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem; convivio delector; ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero.

---

Cicero, Letters to his Friends, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi056/phi0474.phi056.perseus-lat2.xml.
