Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 7
Cicero, Letters to his Friends 9.7.1
Not analysed yet
cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. mihi vero iam maturum videtur; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, σύν τε δύ′ ἐρχομένω; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse: quíd hic mihi faciét patri? itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.