# Letters to his Friends 9.7.2

Cicero, Letters to his Friends, urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-friends/9.7.2

quid faciam? tempori serviendum est. sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus: Africa terribili tremit horrida terra tumultu. itaque nullum est ἀποπροηγμένον quod non verear. sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus; adventat enim Dolabella. Eum puto magistrum fore. πολλοὶ μαθηταὶ κρείσσονες διδασκάλων. sed tamen, si sciam quid tu constitueris, meum consilium accommodabo potissimum ad tuum; qua re exspecto tuas litteras.

---

Cicero, Letters to his Friends, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi056/phi0474.phi056.perseus-lat2.xml.
