Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 10
Not analysed yet
Hic Catulus Etsi heri inquit id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum. Equidem inquit Hortensius feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo integram servatam oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero. Tum ille Non sane inquit Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius. Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.