Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 115
Not analysed yet
age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. Nostra inquies sola vera sunt. Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? Non me quidem inquit sed sapientem dico scire. Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo ut saepe iam dixi omnis haec quaestio est.