# Lucullus 132

Cicero, Lucullus, 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/lucullus/132
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2:132

iam illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat quemlubet, modo aliquem: nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. licetne — omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem — per ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus. erit igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae — utrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sa- piens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter—: si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum); sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri adsentiens ** si numquam, uter est prudentior?

---

Cicero, Lucullus, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi046/phi0474.phi046.perseus-lat2.xml.
