Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 133
Not analysed yet
Quid cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria; at hoc Antiocho vehementissime displicet. liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide inquit, statue aliquando quidlibet. Quid quae dicuntur quom et acuta mihi videntur in utramque partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle dogma prodere; contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune.