Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 136
Not analysed yet
atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio. Ilia vero ferre non possum —non quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur; sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit (hos enim quasi eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes solos reges solos divites solos formosos; omnia quae ubique essent sapientis esse; neminem consulem prae- torem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem aut civitatis nisi quae essent sapientium.