# Lucullus 136

Cicero, Lucullus, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/lucullus/136
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2:136

atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio. Ilia vero ferre non possum — non quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur; sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit (hos enim quasi eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes solos reges solos divites solos formosos; omnia quae ubique essent sapientis esse; neminem consulem prae- torem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem aut civitatis nisi quae essent sapientium.

---

Cicero, Lucullus, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi046/phi0474.phi046.perseus-lat2.xml.
