Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 138
Not analysed yet
vos autem mihi verenti ne labar ad opinionem et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tris solas esse sententias quae defendi possint de finibus bonorum; circumcidit et amputat multitudinem. aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque. nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo- luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas putet probabiliter posse defendi.