# Lucullus 140

Cicero, Lucullus, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/lucullus/140
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2:140

Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt, quantum ego sentio, non ** magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir- tutis. audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.

---

Cicero, Lucullus, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi046/phi0474.phi046.perseus-lat2.xml.
