Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 148
Not analysed yet
Tum Lucullus Non moleste inquit fero nos haec contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus. Optume inquam, sed quid Catulus sentit, quid Hortensius? Tum Catulus Egone inquit, ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod conprehendi et percipi possit. †per epochen illam omnium rerum conprobans† illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior. Habeo inquam sententiam tuam nec eam admodum aspernor. sed tibi quid tandem videtur Hortensi? Tum ille ridens Tollendum. Teneo te inquam; nam ista Academia est propria sententia. Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.