Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 26
Not analysed yet
Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista pravitate perstabitis? nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis inventio; at nemo invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante fuerunt aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic et initium quaerendi et exitus percipiundi et conprendendi tenet. itaque argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξις, ita definitur: ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit.