Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 33
Not analysed yet
Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita verum videri ut non eodem modo falsum etiam possit videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere; ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non communi veri et falsi nota. quam ob rem sivetu probabilem visionem sive probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud de quo agimus tibi erit revertendum.