Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 50
Not analysed yet
quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit? et si lupi canibus similes, eosdem dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? nihil est enim quod e suo genere in aliud genus transferri possit; at si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;