Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 56
Not analysed yet
cui non adsentior potius †quare fallar† potest id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? non cognoscebantur foris: at domi; non ab alienis: at a suis. an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum quidem similes viderentur.