Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 64
Not analysed yet
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus. Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.