Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 76
Not analysed yet
Quid Cyrenaei videntur, minime contempti philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem; neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo. Satis multa de auctoribus. quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilan vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse sed verum invenire voluisse sic intellegitur.