Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 78
Not analysed yet
Haec est una contentio quae adhuc permanserit. nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim nihil percipere et tamen opinari; quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.