# Lucullus 80

Cicero, Lucullus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/80

hoc est verum esse, confidere suis testibus et †inportata insistere; itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sic hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur. Si inquis deus te interroget sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras, quid respondeas? Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent. ut enim vera videamus, quam longe videmus? ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video Pompeiani, ipsum Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. Avianium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus.

---

Cicero, Lucullus, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi046/phi0474.phi046.perseus-lat2.xml.
