Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 81
Not analysed yet
At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat. Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicit me acrius videre quam illos pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. At amplius non desideramus. Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem. videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur ita videatur; quam ut maxime inveneris, quod haut scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.