Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 84
Not analysed yet
Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso; qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit? negas tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino, sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.