# Lucullus 92

Cicero, Lucullus, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/lucullus/92
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2:92

Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit; quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus. quid ergo istius vitii num nostra culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.

---

Cicero, Lucullus, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi046/phi0474.phi046.perseus-lat2.xml.
