Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 93
Not analysed yet
At vitiosi sunt soritae. Frangite igitur eos si potestis, ne molesti sint; erunt enim nisi cavetis. Cautum est inquit; placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere (id est quod ab his dicitur ἡσυχάζειν ). Per me vel stertas licet inquit Carneades non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? progrediere rursus quoad videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. cuius generis error ita manat, ut non videam quo non possit accedere.