# Lucullus 95

Cicero, Lucullus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/95

Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae telam retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum dicis? haec scilicet inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus — sed hoc omitto, illud quaero: si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum esse id quod aut verum aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis sequendas esse alias inprobandas† quae sint in genere contrario.

---

Cicero, Lucullus, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi046/phi0474.phi046.perseus-lat2.xml.
