Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 96
Not analysed yet
Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis; lucet igitur? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis; mentiris igitur. qui potes hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid enim faceret huic conclusioni si lucet, lucet; lucet autem; lucet igitur? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur? hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si via si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque.