Latin · ~3 min
1.110 to 1.111
Cicero, On Oratory 1.110-111
Not analysed yet
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret. Sed existimo inquit gratum te his, Crasse, facturum, si ista exposueris quae putas ad dicendum plus quam ipsam artem posse prodesse. Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis, inquit ne has meas ineptias efferatis; quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem vestrum incidisse.