Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 1
Cicero, On Oratory 1.167
Not analysed yet
Ego vero istos, inquit—memini enim mihi narrare Mucium—non modo oratoris nomine sed ne foro quidem dignos vix putarim. Atqui non defuit illis patronis inquit Crassus eloquentia neque dicendi ratio aut copia, sed iuris civilis scientia: quod alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in xii tabulis permiserat, quod cum impetrasset, causa caderet; alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in actione; neque intellegebat, si ita esset actum, litem adversarium perditurum.