Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 1
Cicero, On Oratory 1.240
Not analysed yet
suspenso inquit animo et occupato Crassum tibi respondisse video, deinde ipsum Crassum manu prehendit et heus tu, inquit quid tibi in mentem venit ita respondere? Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse; Galba autem adludens varie et copiose multas similitudines adferre multaque pro aequitate contra ius dicere; atque illum, cum disserendo par esse non posset— quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par Galbae nullo modo—ad auctores confugisse et id, quod ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex. Aeli commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse Galbae disputationem sibi probabilem et prope veram videri.