Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 1
Cicero, On Oratory 1.265
Not analysed yet
Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat; et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus operam. Placuit sic omnibus. Tum Scaevola sane inquit vellem non constituissem me hodie venturum esse L. Aelio; libenter audirem Antonium; et, cum exsurgeret, simul adridens neque enim inquit tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.