Latin · ~2 min
2.127 to 2.128
Cicero, On Oratory 2.127-128
Not analysed yet
Hic Crassus quin tu, inquit Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo horum desiderat: quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in causis, reperiantur; quae quamquam a te novo quodam modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faciliora et praeceptis pervagata; illa deprome nobis unde adferas, quae saepissime tractas semperque divinitus. Depromam equidem, inquit et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae totius rationis in dicendo et istius ipsius facultatis, quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum.