Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.135
Not analysed yet
Quin etiam in eis ipsis, ubi de facto ambigitur, ceperitne pecunias contra leges Decius, argumenta et criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et naturam universam: quod sumptuosus, de luxurie, quod alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium; contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore atque homine ad communis rerum et generum summas revolventur.