Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.143
Not analysed yet
Et quidem inquit Catulus haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod disci potuit de iure, didicit et, quod eis, qui eum docuerunt, defuit, ipse adferet, ut, quae sint in iure, vel apte discribere vel ornate inlustrare possit. Ergo inquit ista Antonius tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat, soliumque contulerit.