Latin · ~3 min
2.156 to 2.157
Cicero, On Oratory 2.156-157
Not analysed yet
Minime, inquit Antonius; ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud Ennium paucis: nam omnino haud placet. Sed tamen haec est mea sententia, quam videbar exposuisse: ego ista studia non improbo, moderata modo sint: opinionem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem. Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco διαλεκτικήν appellaret? In hac arte, si modo est haec ars, nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed tantum est, quo modo iudicetur;