# On Oratory 2.163

Cicero, On Oratory, urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/on-oratory/2.163

Quid enim est, in quo haereat, qui viderit omne, quod sumatur in oratione aut ad probandum aut ad refellendum, aut ex re sua sumi vi atque natura aut adsumi foris? sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod attingat; extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris neque haerent in rei natura, conliguntur.

---

Cicero, On Oratory, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi037/phi0474.phi037.perseus-lat2.xml.
