Latin · ~7 min
2.164 to 2.169
Cicero, On Oratory 2.164-169
Not analysed yet
Si res tota quaeritur, definitione universa vis explicanda est, sic: si maiestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id fecisset, populi Romani potestati tradidit. Sin pars, partitione, hoc modo: aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua sponte faciendum; aliud consilium, superbum; suum, adrogans; utendum igitur fuit consilio senatus. Si ex vocabulo, ut Carbo: si consul est, qui consulit patriae, quid aliud fecit Opimius? Sin ab eo, quod rem attingit, plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta quaeremus et genera et partis generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et maiora, paria, minora quaeremus. Ex coniunctis sic argumenta ducuntur: si pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis. Ex genere autem: si magistratus in populi Romani esse potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus voluntati paruit civitatis? Ex parte autem ea, quae est subiecta generi: si omnes, qui rei publicae consulunt, cari nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et imperi dignitatem. Ex similitudine autem: si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus? At ex dissimilitudine: si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent. Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex contrario: si Gracchus nefarie, praeclare Opimius.